Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.1.1 Cic. Fam. 14.1.4 (English) >>Cic. Fam. 14.1.7

14.1.3 de familia quo modo placuisse scribis amicis faciemus. de loco nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quam diu fuit me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet ; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat. quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.

14.1.4 Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est, ut nihil supra possit. utinam ea res ei voluptati sit ! gloriae quidem video fore. de Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos. 14.1.5 quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi.

quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum! quid futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? non queo reliqua scribere ; tanta vis lacrimarum est ; neque te in eundem fletum adducam ; tantum scribo : si erunt in officio amici, pecunia non dent ; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus ; cui si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.1.1 Cic. Fam. 14.1.4 (English) >>Cic. Fam. 14.1.7

Powered by PhiloLogic